- CONVERSI
- CONVERSIdicti vulgo, qui a Iudaica vel Mahomerana superstitione, ad fidem Christianam convertebantur. Hinc narrant Matth. Paris. et Matth. Westmon. sub A. C. 1233. Henricum III. Anglor. Regem exstruxisse Londini Comum Conversorum, pro errorem Iudaicum relinquentibus, in qua ii sub honesta vivendi Regula, certum haberent in tota vita sua domicilium, tutum refugium et sufficiens vitae sustentamentum. Quam quidem, expulsis postmodum Iudaeis, Eduardus III. annô Regni sui 51. in Scriniorum Custodiam commutavi, ut auctor est Spelmanus. His autem primo ipsi Reges victum vestitumque conferebaut; postmodum crescente numerô, et ingruentibus bellis, in Abbatias et Monasteria singulatim illos amandabant etc. In Gallia, frequens quoque horum mentio, ubi Baptizatorum vulgo nomine veniebant et plerumque Regem Magnatesque patrinos habebant, qui similiter illis cerros artribuerunt reditus, qui Bursa Baptizatorum dicti sunt, vide Car. du Fresne, Not. ad Ioinvill. p. 112. Apud Salvianum, ad Eccl. Cathol. l. 4. alibique hôc nomine insigniuntur Monacht, qui non ab infantia in Monasteriis enutriti essent; hinc Nutriti dicti: sed qui a saeculari vita, quam aliquandiu professi erant, ad Monachismum postea accedebant. In specie vero Conversi in Monasteriis, Gall. Freres convers dicuntur laici Monachi, laicis exercitiis et Monachorum obsequiis, addicti, eo quod primitus viri laici, pietatis, seu etiam quaerendi victûs gratiâ, Monasteriis totos se addicerent, operam suam eis ad vitam locantes: inde Laici, Oblati, Donati, sed et Viatores passim dicti. Vide Haêftenum, Inquisit. Monastic. l. 3. tract. 1. Distinct. 8. His inferiores esse Redditos dicemus infra in hac voce. In Tahulis tandem Ecclesiae GP. sub. Hugone Episcopo. apud Car. du Fresne, in Glossar. occurrit crebrius quidam Guigo Conversus, item Guigo Conversus Episcopi, fere semper primus in subscriptionibus Chartarum eiusdem Episcopi, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.